I KINGS
Chapter 21
I Ki | VulgCont | 21:1 | Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Iezrahelitæ, quæ erat in Iezrahel, iuxta palatium Achab regis Samariæ. | |
I Ki | VulgCont | 21:2 | Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens: Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olearum, quia vicina est, et prope domum meam, daboque tibi pro ea vineam meliorem: aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est. | |
I Ki | VulgCont | 21:3 | Cui respondit Naboth: Propitius sit mihi Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi. | |
I Ki | VulgCont | 21:4 | Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo, quod locutus fuerat ad eum Naboth Iezrahelites, dicens: Non dabo tibi hereditatem patrum meorum. Et proiiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem. | |
I Ki | VulgCont | 21:5 | Ingressa est autem ad eum Iezabel uxor sua, dixitque ei: Quid est hoc, unde anima tua contristata est? Et quare non comedis panem? | |
I Ki | VulgCont | 21:6 | Qui respondit ei: Locutus sum Naboth Iezrahelitæ, et dixi ei: Da mihi vineam tuam, accepta pecunia: aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait: Non dabo tibi vineam meam. | |
I Ki | VulgCont | 21:7 | Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israel. Surge, et comede panem, et æquo animo esto, ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitæ. | |
I Ki | VulgCont | 21:8 | Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo eius, et misit ad maiores natu, et optimates, qui erant in civitate eius, et habitabant cum Naboth. | |
I Ki | VulgCont | 21:9 | Litterarum autem hæc erat sententia: Prædicate ieiunium, et sedere facite Naboth inter primos populi, | |
I Ki | VulgCont | 21:10 | et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur. | |
I Ki | VulgCont | 21:11 | Fecerunt ergo cives eius maiores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut præceperat eis Iezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos: | |
I Ki | VulgCont | 21:13 | Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum: at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: Benedixit Naboth Deum et regem: quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt. | |
I Ki | VulgCont | 21:15 | Factum est autem, cum audisset Iezabel lapidatum Naboth, et mortuum, locuta est ad Achab: Surge, et posside vineam Naboth Iezrahelitæ, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia: non enim vivit Naboth, sed mortuus est. | |
I Ki | VulgCont | 21:16 | Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Iezrahelitæ, ut possideret eam. | |
I Ki | VulgCont | 21:18 | Surge, et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam: | |
I Ki | VulgCont | 21:19 | et loqueris ad eum, dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. | |
I Ki | VulgCont | 21:20 | Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. | |
I Ki | VulgCont | 21:21 | Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israel. | |
I Ki | VulgCont | 21:22 | Et dabo domum tuam sicut domum Ieroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israel. | |
I Ki | VulgCont | 21:23 | Sed et de Iezabel locutus est Dominus, dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. | |
I Ki | VulgCont | 21:24 | Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes: si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli. | |
I Ki | VulgCont | 21:25 | Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Iezabel uxor sua, | |
I Ki | VulgCont | 21:26 | et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. | |
I Ki | VulgCont | 21:27 | Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, ieiunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite. | |