Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
I Ki VulgCont 15:1  Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam.
I Ki VulgCont 15:2  Tribus annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Maacha filia Abessalom.
I Ki VulgCont 15:3  Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quæ fecerat ante eum: nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris eius.
I Ki VulgCont 15:4  Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius post eum, et statueret Ierusalem:
I Ki VulgCont 15:5  eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
I Ki VulgCont 15:6  Attamen bellum fuit inter Roboam, et Ieroboam omni tempore vitæ eius.
I Ki VulgCont 15:7  Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Fuitque prælium inter Abiam et inter Ieroboam.
I Ki VulgCont 15:8  Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: regnavitque Asa filius eius pro eo.
I Ki VulgCont 15:9  In anno ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regnavit Asa rex Iuda,
I Ki VulgCont 15:10  et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha, filia Abessalom.
I Ki VulgCont 15:11  Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater eius:
I Ki VulgCont 15:12  et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum, quæ fecerant patres eius.
I Ki VulgCont 15:13  Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco eius, quem consecraverat: subvertitque specum eius, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in Torrente Cedron:
I Ki VulgCont 15:14  excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis:
I Ki VulgCont 15:15  et intulit ea, quæ sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum et aurum, et vasa.
I Ki VulgCont 15:16  Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
I Ki VulgCont 15:17  Ascendit quoque Baasa rex Israel in Iudam, et ædificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Iuda.
I Ki VulgCont 15:18  Tollens itaque Asa omne argentum, et aurum, quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiæ, et dedit illud in manus servorum suorum: et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriæ, qui habitabat in Damasco, dicens:
I Ki VulgCont 15:19  Fœdus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum: ideo misit tibi munera, argentum et aurum: et peto ut venias, et irritum facias fœdus, quod habes cum Baasa rege Israel, et recedat a me.
I Ki VulgCont 15:20  Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnes scilicet Terram Nephthali.
I Ki VulgCont 15:21  Quod cum audisset Baasa, intermisit ædificare Rama, et reversus est in Thersa.
I Ki VulgCont 15:22  Rex autem Asa nuncium misit in omnem Iudam, dicens: Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna eius, quibus ædificaverat Baasa, et extruxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et Maspha.
I Ki VulgCont 15:23  Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universæ fortitudines eius, et cuncta quæ fecit, et civitates, quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? Verumtamen in tempore senectutis suæ doluit pedes.
I Ki VulgCont 15:24  Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui. Regnavitque Iosaphat filius eius pro eo.
I Ki VulgCont 15:25  Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque super Israel duobus annis.
I Ki VulgCont 15:26  Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.
I Ki VulgCont 15:27  Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiæ de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quæ est urbs Philisthinorum: siquidem Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbethon.
I Ki VulgCont 15:28  Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro eo.
I Ki VulgCont 15:29  Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam: non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eum iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis,
I Ki VulgCont 15:30  propter peccata Ieroboam, quæ peccaverat, et quibus peccare fecerat Israel: et propter delictum, quo irritaverat Dominum Deum Israel.
I Ki VulgCont 15:31  Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quæ operatus est, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Israel?
I Ki VulgCont 15:32  Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus eorum.
I Ki VulgCont 15:33  Anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahiæ, super omnem Israel in Thersa vigintiquattuor annis.
I Ki VulgCont 15:34  Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Ieroboam, et in peccatis eius, quibus peccare fecit Israel.