I KINGS
Chapter 22
I Ki | VulgCont | 22:3 | (Dixitque rex Israel ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ?) | |
I Ki | VulgCont | 22:5 | Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Sicut ego sum, ita et tu: populus meus, et populus tuus unum sunt: et equites mei, equites tui. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: Quære, oro te, hodie sermonem Domini. | |
I Ki | VulgCont | 22:6 | Congregavit ergo rex Israel prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis. | |
I Ki | VulgCont | 22:7 | Dixit autem Iosaphat: Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum? | |
I Ki | VulgCont | 22:8 | Et ait rex Israel ad Iosaphat: Remansit vir unus, per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum, Michæas filius Iemla. Cui Iosaphat ait: Ne loquaris ita rex. | |
I Ki | VulgCont | 22:9 | Vocavit ergo rex Israel eunuchum quendam, et dixit ei: Festina adducere Michæam filium Iemla. | |
I Ki | VulgCont | 22:10 | Rex autem Israel, et Iosaphat rex Iuda sedebant unusquisque in solio suo vestiti cultu regio, in area iuxta ostium portæ Samariæ, et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. | |
I Ki | VulgCont | 22:11 | Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam. | |
I Ki | VulgCont | 22:12 | Omnesque prophetæ similiter prophetabant, dicentes: Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis. | |
I Ki | VulgCont | 22:13 | Nuncius vero, qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona. | |
I Ki | VulgCont | 22:14 | Cui Michæas ait: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar. | |
I Ki | VulgCont | 22:15 | Venit itaque ad regem, et ait illi rex: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad præliandum, an cessare? Cui ille respondit: Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis. | |
I Ki | VulgCont | 22:16 | Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adiuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. | |
I Ki | VulgCont | 22:17 | Et ille ait: Vidi cunctum Israel dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: Non habent isti dominum: revertatur unusquisque in domum suam in pace. | |
I Ki | VulgCont | 22:18 | (Dixit ergo rex Israel ad Iosaphat: Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum?) | |
I Ki | VulgCont | 22:19 | Ille vero addens, ait: Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris: | |
I Ki | VulgCont | 22:20 | et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba huiuscemodi, et alius aliter. | |
I Ki | VulgCont | 22:21 | Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? | |
I Ki | VulgCont | 22:22 | Et ille ait: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. | |
I Ki | VulgCont | 22:23 | Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. | |
I Ki | VulgCont | 22:24 | Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Me ne ergo dimisit Spiritus Domini, et locutus est tibi? | |
I Ki | VulgCont | 22:25 | Et ait Michæas: Visurus es in die illa, quando ingredieris cubiculum, intra cubiculum ut abscondaris. | |
I Ki | VulgCont | 22:26 | Et ait rex Israel: Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Ioas filium Amelech, | |
I Ki | VulgCont | 22:27 | et dicite eis: Hæc dicit rex: Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiæ, donec revertar in pace. | |
I Ki | VulgCont | 22:28 | Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait: Audite populi omnes. | |
I Ki | VulgCont | 22:30 | Dixit itaque rex Israel ad Iosaphat: Sume arma, et ingredere prælium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israel mutavit habitum suum, et ingressus est bellum. | |
I Ki | VulgCont | 22:31 | Rex autem Syriæ præceperat principibus curruum triginta duobus, dicens: Non pugnabitis contra minorem, et maiorem quempiam, nisi contra regem Israel, solum. | |
I Ki | VulgCont | 22:32 | Cum ergo vidissent principes curruum Iosaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israel, et impetu facto pugnabant contra eum: et exclamavit Iosaphat. | |
I Ki | VulgCont | 22:33 | Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israel, et cessaverunt ab eo. | |
I Ki | VulgCont | 22:34 | Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israel inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigæ suo: Verte manum tuam, et eiice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum. | |
I Ki | VulgCont | 22:35 | Commissum est ergo prælium in die illa, et rex Israel stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere: fluebat autem sanguis plagæ in sinum currus, | |
I Ki | VulgCont | 22:36 | et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam. | |
I Ki | VulgCont | 22:37 | Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam: sepelieruntque regem in Samaria, | |
I Ki | VulgCont | 22:38 | et laverunt currum eius in piscina Samariæ, et linxerunt canes sanguinem eius, et habenas laverunt, iuxta verbum Domini quod locutus fuerat. | |
I Ki | VulgCont | 22:39 | Reliqua autem sermonum Achab, et universa quæ fecit, et domus eburnea, quam ædificavit, cunctarumque urbium quas extruxit, nonne hæc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel? | |
I Ki | VulgCont | 22:41 | Iosaphat vero filius Asa regnare cœperat super Iudam anno quarto Achab regis Israel. | |
I Ki | VulgCont | 22:42 | Triginta quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et vigintiquinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Azuba filia Salai. | |
I Ki | VulgCont | 22:43 | Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea: fecitque quod rectum erat in conspectu Domini. | |
I Ki | VulgCont | 22:44 | Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. | |
I Ki | VulgCont | 22:46 | Reliqua autem verborum Iosaphat, et opera eius, quæ gessit, et prælia, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? | |
I Ki | VulgCont | 22:47 | Sed et reliquias effeminatorum, qui remanserant in diebus Asa patris eius, abstulit de terra. | |
I Ki | VulgCont | 22:49 | Rex vero Iosaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. | |
I Ki | VulgCont | 22:50 | Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Iosaphat. | |
I Ki | VulgCont | 22:51 | Dormivitque Iosaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in Civitate David patris sui: regnavitque Ioram filius eius pro eo. | |
I Ki | VulgCont | 22:52 | Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israel in Samaria, anno septimodecimo Iosaphat regis Iuda, regnavitque super Israel duobus annis. | |
I Ki | VulgCont | 22:53 | Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. | |