I SAMUEL
Chapter 19
I Sa | VulgHetz | 19:1 | Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde. | |
I Sa | VulgHetz | 19:2 | Et indicavit Ionathas David, dicens: Quærit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quæso, mane, et manebis clam, et absconderis. | |
I Sa | VulgHetz | 19:3 | Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum, in agro ubicumque fueris: et ego loquar de te ad patrem meum: et quodcumque videro, nunciabo tibi. | |
I Sa | VulgHetz | 19:4 | Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde. | |
I Sa | VulgHetz | 19:5 | Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthæum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et lætatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa? | |
I Sa | VulgHetz | 19:6 | Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathæ, iuravit: Vivit Dominus, quia non occidetur. | |
I Sa | VulgHetz | 19:7 | Vocavit itaque Ionathas David, et indicavit ei omnia verba hæc: et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius. | |
I Sa | VulgHetz | 19:8 | Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie eius. | |
I Sa | VulgHetz | 19:9 | Et factus est spiritus Domini malus in Saul. sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua. | |
I Sa | VulgHetz | 19:10 | Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa. | |
I Sa | VulgHetz | 19:11 | Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annunciasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: | |
I Sa | VulgHetz | 19:13 | Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius, et operuit eam vestimentis. | |
I Sa | VulgHetz | 19:14 | Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod ægrotaret. | |
I Sa | VulgHetz | 19:15 | Rursumque misit Saul nuncios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur. | |
I Sa | VulgHetz | 19:16 | Cumque venissent nuncii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. | |
I Sa | VulgHetz | 19:17 | Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te. | |
I Sa | VulgHetz | 19:18 | David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nunciavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth. | |
I Sa | VulgHetz | 19:20 | Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam Spiritus Domini in illis, et prophetare cœperunt etiam ipsi. | |
I Sa | VulgHetz | 19:21 | Quod cum nunciatum esset Sauli, misit et alios nuncios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuncios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul, | |
I Sa | VulgHetz | 19:22 | abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quæ est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth sunt in Ramatha. | |
I Sa | VulgHetz | 19:23 | Et abiit in Naioth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha. | |