Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 10
I Sa VulgHetz 10:1  Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eius, et deosculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
I Sa VulgHetz 10:2  Cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin, in Meridie, dicentque tibi: Inventæ sunt asinæ, ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, solicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
I Sa VulgHetz 10:3  Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hœdos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
I Sa VulgHetz 10:4  Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
I Sa VulgHetz 10:5  Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
I Sa VulgHetz 10:6  Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
I Sa VulgHetz 10:7  Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
I Sa VulgHetz 10:8  Et descendes ante me in Galgala, (ego quippe descendam ad te) ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
I Sa VulgHetz 10:9  Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.
I Sa VulgHetz 10:10  Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum Spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
I Sa VulgHetz 10:11  Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?
I Sa VulgHetz 10:12  Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?
I Sa VulgHetz 10:14  Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum eius: Quo abistis? Qui responderunt: Quærere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
I Sa VulgHetz 10:15  Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
I Sa VulgHetz 10:16  Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
I Sa VulgHetz 10:17  Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:
I Sa VulgHetz 10:18  et ait ad filios Israel: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
I Sa VulgHetz 10:19  Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
I Sa VulgHetz 10:20  Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Beniamin.
I Sa VulgHetz 10:21  Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.
I Sa VulgHetz 10:22  Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
I Sa VulgHetz 10:23  Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
I Sa VulgHetz 10:24  Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.
I Sa VulgHetz 10:25  Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
I Sa VulgHetz 10:26  Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
I Sa VulgHetz 10:27  Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.