Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Sa VulgHetz 1:1  Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen eius Elcana, filius Ieroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathæus:
I Sa VulgHetz 1:2  et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundæ Phenenna. Fueruntque Phenennæ filii: Annæ autem non erant liberi.
I Sa VulgHetz 1:3  Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
I Sa VulgHetz 1:4  Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennæ uxori suæ, et cunctis filiis eius, et filiabus partes:
I Sa VulgHetz 1:5  Annæ autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius.
I Sa VulgHetz 1:6  Affligebat quoque eam æmula eius, et vehementer angebat, in tantum, ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam eius:
I Sa VulgHetz 1:7  sicque faciebat per singulos annos, cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini: et sic provocabat eam. porro illa flebat, et non capiebat cibum.
I Sa VulgHetz 1:8  Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii?
I Sa VulgHetz 1:9  Surrexit autem Anna postquam comederat, et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super Sellam ante postes templi Domini,
I Sa VulgHetz 1:10  cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
I Sa VulgHetz 1:11  et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulæ tuæ, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillæ tuæ, dederisque servæ tuæ sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitæ eius, et novacula non ascendet super caput eius.
I Sa VulgHetz 1:12  Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os eius.
I Sa VulgHetz 1:13  Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
I Sa VulgHetz 1:14  dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
I Sa VulgHetz 1:15  Respondens Anna, Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
I Sa VulgHetz 1:16  Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris, et mœroris mei locuta sum usque in præsens.
I Sa VulgHetz 1:17  Tunc Heli ait ei: Vade in pace: et Deus Israel det tibi petitionem tuam, quam rogasti eum.
I Sa VulgHetz 1:18  Et illa dixit: Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
I Sa VulgHetz 1:19  Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est eius Dominus.
I Sa VulgHetz 1:20  Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen eius Samuel: eo quod a Domino postulasset eum.
I Sa VulgHetz 1:21  Ascendit autem vir eius Elcana, et omnis domus eius, ut immolaret Domino hostiam sollemnem, et votum suum,
I Sa VulgHetz 1:22  et Anna non ascendit: dixit enim viro suo: Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi iugiter.
I Sa VulgHetz 1:23  Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
I Sa VulgHetz 1:24  Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinæ, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus:
I Sa VulgHetz 1:25  et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
I Sa VulgHetz 1:26  Et ait Anna: Obsecro mi domine, vivit anima tua domine: ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum.
I Sa VulgHetz 1:27  Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum.
I Sa VulgHetz 1:28  Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait: