I SAMUEL
Chapter 8
I Sa | VulgHetz | 8:2 | Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel: et nomen secundi Abia, iudicum in Bersabee. | |
I Sa | VulgHetz | 8:3 | Et non ambulaverunt filii illius in viis eius: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt iudicium. | |
I Sa | VulgHetz | 8:5 | Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut et universæ habent nationes. | |
I Sa | VulgHetz | 8:6 | Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut iudicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. | |
I Sa | VulgHetz | 8:7 | Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi. non enim te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos. | |
I Sa | VulgHetz | 8:8 | Iuxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. | |
I Sa | VulgHetz | 8:9 | Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis ius regis, qui regnaturus est super eos. | |
I Sa | VulgHetz | 8:11 | et ait: Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, | |
I Sa | VulgHetz | 8:12 | et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. | |
I Sa | VulgHetz | 8:15 | Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. | |
I Sa | VulgHetz | 8:16 | Servos etiam vestros, et ancillas, et iuvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. | |
I Sa | VulgHetz | 8:18 | Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. | |
I Sa | VulgHetz | 8:19 | Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, | |
I Sa | VulgHetz | 8:20 | et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et iudicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. | |