I SAMUEL
Chapter 8
I Sa | Vulgate | 8:2 | fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee | |
I Sa | Vulgate | 8:3 | et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium | |
I Sa | Vulgate | 8:5 | dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes | |
I Sa | Vulgate | 8:6 | displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum | |
I Sa | Vulgate | 8:7 | dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos | |
I Sa | Vulgate | 8:8 | iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi | |
I Sa | Vulgate | 8:9 | nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos | |
I Sa | Vulgate | 8:11 | et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum | |
I Sa | Vulgate | 8:12 | et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum | |
I Sa | Vulgate | 8:15 | sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis | |
I Sa | Vulgate | 8:16 | servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo | |
I Sa | Vulgate | 8:18 | et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa | |
I Sa | Vulgate | 8:19 | noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos | |
I Sa | Vulgate | 8:20 | et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis | |