Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CHRONICLES
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 13
II C VulgSist 13:1  Anno octavodecimo regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam.
II C VulgSist 13:2  Tribus annis regnavit in Ierusalem, nomenque matris eius Michaia, filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Ieroboam.
II C VulgSist 13:3  Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadraginta millia: Ieroboam instruxit econtra aciem octoginta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
II C VulgSist 13:4  Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait: Audi Ieroboam, et omnis Israel.
II C VulgSist 13:5  Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius in pactum salis?
II C VulgSist 13:6  Et surrexit Ieroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David: et rebellavit contra dominum suum.
II C VulgSist 13:7  Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial: et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis: porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
II C VulgSist 13:8  Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos, quos fecit vobis Ieroboam in deos.
II C VulgSist 13:9  Et eiecistis Sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas: et fecistis vobis Sacerdotes sicut omnes populi terrarum: quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
II C VulgSist 13:10  Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo:
II C VulgSist 13:11  Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis praecepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
II C VulgSist 13:12  Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et Sacerdotes eius, qui clangunt tubis, et resonant contra vos: filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
II C VulgSist 13:13  Haec illo loquente, Ieroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.
II C VulgSist 13:14  Respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum: ac Sacerdotes tubis canere coeperunt.
II C VulgSist 13:15  Omnesque viri Iuda vociferati sunt: et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam, et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.
II C VulgSist 13:16  Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
II C VulgSist 13:17  Percussit ergo eos Abia, et populus eius plaga magna: et corruerunt vulnerati ex Israel quinquaginta millia virorum fortium.
II C VulgSist 13:18  Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
II C VulgSist 13:19  Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam, et cepit civitates eius, Bethel et filias eius, et Iesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius:
II C VulgSist 13:20  nec valuit ultra resistere Ieroboam in diebus Abia: quem percussit Dominus, et mortuus est.
II C VulgSist 13:21  Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quattuordecim: procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
II C VulgSist 13:22  Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius, scripta sunt diligentissime in Libro Addo Prophetae.