II CORINTHIANS
Chapter 1
II C | VulgHetz | 1:1 | Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. | |
II C | VulgHetz | 1:3 | Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, | |
II C | VulgHetz | 1:4 | qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. | |
II C | VulgHetz | 1:5 | Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. | |
II C | VulgHetz | 1:6 | Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur: | |
II C | VulgHetz | 1:7 | ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. | |
II C | VulgHetz | 1:8 | Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. | |
II C | VulgHetz | 1:9 | Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: | |
II C | VulgHetz | 1:10 | qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, | |
II C | VulgHetz | 1:11 | adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, eius quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. | |
II C | VulgHetz | 1:12 | Nam gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei: et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. | |
II C | VulgHetz | 1:13 | Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, | |
II C | VulgHetz | 1:14 | sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Iesu Christi. | |
II C | VulgHetz | 1:16 | et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudæam. | |
II C | VulgHetz | 1:17 | Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me EST, et NON? | |
II C | VulgHetz | 1:18 | Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo EST, et NON. | |
II C | VulgHetz | 1:19 | Dei enim filius Iesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit EST et NON, sed EST in illo fuit. | |
II C | VulgHetz | 1:20 | Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo EST: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. | |
II C | VulgHetz | 1:23 | Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: | |