II CORINTHIANS
Chapter 6
II C | VulgClem | 6:2 | Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. | |
II C | VulgClem | 6:4 | sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, | |
II C | VulgClem | 6:5 | in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, | |
II C | VulgClem | 6:6 | in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, | |
II C | VulgClem | 6:8 | per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti : | |
II C | VulgClem | 6:10 | quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. | |
II C | VulgClem | 6:14 | Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate ? aut quæ societas luci ad tenebras ? | |
II C | VulgClem | 6:16 | qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. | |
II C | VulgClem | 6:17 | Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis : | |