Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
II S VulgClem 1:1  Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
II S VulgClem 1:2  In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
II S VulgClem 1:3  Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.
II S VulgClem 1:4  Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
II S VulgClem 1:5  Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
II S VulgClem 1:6  Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
II S VulgClem 1:7  et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
II S VulgClem 1:8  dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
II S VulgClem 1:9  Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
II S VulgClem 1:10  Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
II S VulgClem 1:11  Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
II S VulgClem 1:12  et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
II S VulgClem 1:13  Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
II S VulgClem 1:14  Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
II S VulgClem 1:15  Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
II S VulgClem 1:16  Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
II S VulgClem 1:17  Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
II S VulgClem 1:18  (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
II S VulgClem 1:19  Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt : quomodo ceciderunt fortes ?
II S VulgClem 1:20  Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte lætentur filiæ Philisthiim ; ne exultent filiæ incircumcisorum.
II S VulgClem 1:21  Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium : clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.
II S VulgClem 1:22  A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
II S VulgClem 1:23  Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi : aquilis velociores, leonibus fortiores.
II S VulgClem 1:24  Filiæ Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.
II S VulgClem 1:25  Quomodo ceciderunt fortes in prælio ? Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
II S VulgClem 1:26  Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
II S VulgClem 1:27  Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ?