II SAMUEL
Chapter 2
II S | VulgClem | 2:1 | Igitur post hæc consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron. | |
II S | VulgClem | 2:2 | Ascendit ergo David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli : | |
II S | VulgClem | 2:3 | sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron. | |
II S | VulgClem | 2:4 | Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul. | |
II S | VulgClem | 2:5 | Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum. | |
II S | VulgClem | 2:6 | Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud. | |
II S | VulgClem | 2:7 | Confortentur manus vestræ, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi. | |
II S | VulgClem | 2:8 | Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra, | |
II S | VulgClem | 2:9 | regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum. | |
II S | VulgClem | 2:10 | Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David. | |
II S | VulgClem | 2:11 | Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium. | |
II S | VulgClem | 2:12 | Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon. | |
II S | VulgClem | 2:13 | Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera. | |
II S | VulgClem | 2:14 | Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant. | |
II S | VulgClem | 2:15 | Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David. | |
II S | VulgClem | 2:16 | Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon. | |
II S | VulgClem | 2:17 | Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David. | |
II S | VulgClem | 2:18 | Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël : porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis. | |
II S | VulgClem | 2:19 | Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner. | |
II S | VulgClem | 2:20 | Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asaël ? Qui respondit : Ego sum. | |
II S | VulgClem | 2:21 | Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum. | |
II S | VulgClem | 2:22 | Rursumque locutus est Abner ad Asaël : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum. | |
II S | VulgClem | 2:23 | Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant. | |
II S | VulgClem | 2:24 | Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon. | |
II S | VulgClem | 2:25 | Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius. | |
II S | VulgClem | 2:26 | Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ? | |
II S | VulgClem | 2:27 | Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum. | |
II S | VulgClem | 2:28 | Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen. | |
II S | VulgClem | 2:29 | Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra. | |
II S | VulgClem | 2:30 | Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële. | |
II S | VulgClem | 2:31 | Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. | |