Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 22
II S VulgClem 22:1  Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
II S VulgClem 22:2  Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
II S VulgClem 22:3  Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.
II S VulgClem 22:4  Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
II S VulgClem 22:5  Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
II S VulgClem 22:6  Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.
II S VulgClem 22:7  In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
II S VulgClem 22:8  Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.
II S VulgClem 22:9  Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
II S VulgClem 22:10  Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
II S VulgClem 22:11  Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.
II S VulgClem 22:12  Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
II S VulgClem 22:13  Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
II S VulgClem 22:14  Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
II S VulgClem 22:15  Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.
II S VulgClem 22:16  Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
II S VulgClem 22:17  Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
II S VulgClem 22:18  Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
II S VulgClem 22:19  Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
II S VulgClem 22:20  Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
II S VulgClem 22:21  Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
II S VulgClem 22:22  Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
II S VulgClem 22:23  Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.
II S VulgClem 22:24  Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
II S VulgClem 22:25  Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
II S VulgClem 22:26  Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
II S VulgClem 22:27  Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
II S VulgClem 22:28  Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
II S VulgClem 22:29  Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
II S VulgClem 22:30  In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
II S VulgClem 22:31  Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
II S VulgClem 22:32  Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?
II S VulgClem 22:33  Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
II S VulgClem 22:34  Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
II S VulgClem 22:35  docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
II S VulgClem 22:36  Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
II S VulgClem 22:37  Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
II S VulgClem 22:38  Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
II S VulgClem 22:39  Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
II S VulgClem 22:40  Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
II S VulgClem 22:41  Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.
II S VulgClem 22:42  Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.
II S VulgClem 22:43  Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
II S VulgClem 22:44  Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.
II S VulgClem 22:45  Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.
II S VulgClem 22:46  Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
II S VulgClem 22:47  Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
II S VulgClem 22:48  Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
II S VulgClem 22:49  Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
II S VulgClem 22:50  Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :
II S VulgClem 22:51  magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.