Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
Isai VulgCont 15:1  Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit: quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Isai VulgCont 15:2  Ascendit domus, et Dibon ad excelsa in planctum super Nabo, et super Medaba, Moab ululavit: in cunctis capitibus eius calvitium, et omnis barba radetur.
Isai VulgCont 15:3  In triviis eius accincti sunt sacco: super tecta eius, et in plateis eius omnis ululatus descendit in fletum.
Isai VulgCont 15:4  Clamabit Hesebon, et Eleale, usque Iasa audita est vox eorum. Super hoc expediti Moab ululabunt, anima eius ululabit sibi.
Isai VulgCont 15:5  Cor meum ad Moab clamabit, vectes eius usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
Isai VulgCont 15:6  Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
Isai VulgCont 15:7  Secundum magnitudinem operis et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos.
Isai VulgCont 15:8  Quoniam circuivit clamor terminum Moab: usque ad Gallim ululatus eius, et usque ad Puteum Elim clamor eius.
Isai VulgCont 15:9  Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine: ponam enim super Dibon additamenta: his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.