ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 8
Isai | VulgCont | 8:1 | Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. | |
Isai | VulgCont | 8:3 | et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen eius, Accelera spolia detrahere: Festina prædari. | |
Isai | VulgCont | 8:4 | Quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ coram rege Assyriorum. | |
Isai | VulgCont | 8:6 | Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloe, quæ vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliæ: | |
Isai | VulgCont | 8:7 | propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam eius: et ascendet super omnes rivos eius, et fluet super universas ripas eius, | |
Isai | VulgCont | 8:8 | et ibit per Iudam, inundans, et transiens usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terræ tuæ o Emmanuel. | |
Isai | VulgCont | 8:9 | Congregamini populi, et vincimini, et audite universæ procul terræ: confortamini et vincimini, accingite vos et vincimini: | |
Isai | VulgCont | 8:10 | inite consilium, et dissipabitur: loquimini verbum et non fiet: quia nobiscum Deus. | |
Isai | VulgCont | 8:11 | Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi huius, dicens: | |
Isai | VulgCont | 8:12 | Non dicatis, Coniuratio: omnia enim quæ loquitur populus iste, coniuratio est: et timorem eius ne timeatis, neque paveatis. | |
Isai | VulgCont | 8:14 | Et erit vobis in sanctificationem. In lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus Ierusalem. | |
Isai | VulgCont | 8:15 | Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. | |
Isai | VulgCont | 8:17 | Et expectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et præstolabor eum. | |
Isai | VulgCont | 8:18 | Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. | |
Isai | VulgCont | 8:19 | Et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis: Numquid non populus a Deo suo requiret pro vivis a mortuis? | |
Isai | VulgCont | 8:20 | Ad legem magis, et ad testimonium. Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. | |
Isai | VulgCont | 8:21 | Et transibit per eam, corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum. | |