ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 56
Isai | VulgCont | 56:1 | Hæc dicit Dominus: Custodite iudicium, et facite iustitiam: quia iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. | |
Isai | VulgCont | 56:2 | Beatus vir, qui facit hoc, et filius hominis, qui apprehendet istud: custodiens Sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. | |
Isai | VulgCont | 56:3 | Et non dicat filius advenæ, qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo: Et non dicat Eunuchus: Ecce ego lignum aridum. | |
Isai | VulgCont | 56:4 | Quia hæc dicit Dominus Eunuchis: Qui custodierint Sabbata mea, et elegerint quæ ego volui, et tenuerint fœdus meum: | |
Isai | VulgCont | 56:5 | Dabo eis in domo mea, et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. | |
Isai | VulgCont | 56:6 | Et filios advenæ, qui adhærent Domino, ut colant eum, et diligant nomen eius, ut sint ei in servos: omnem custodientem Sabbatum ne polluat illud, et tenentem fœdus meum: | |
Isai | VulgCont | 56:7 | Adducam eos in montem sanctum meum, et lætificabo eos in domo orationis meæ: holocausta eorum, et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo: quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis. | |
Isai | VulgCont | 56:8 | Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: Adhuc congregabo ad eum congregatos eius. | |
Isai | VulgCont | 56:10 | Speculatores eius cæci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. | |
Isai | VulgCont | 56:11 | Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem: ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum. | |