ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 40
Isai | VulgCont | 40:2 | Loquimini ad cor Ierusalem, et advocate eam: quoniam completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis. | |
Isai | VulgCont | 40:3 | Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. | |
Isai | VulgCont | 40:4 | Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas. | |
Isai | VulgCont | 40:5 | Et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. | |
Isai | VulgCont | 40:6 | Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria eius quasi flos agri. | |
Isai | VulgCont | 40:7 | Exiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: | |
Isai | VulgCont | 40:8 | exiccatum est fœnum, et cecidit flos: Verbum autem Domini nostri manet in æternum. | |
Isai | VulgCont | 40:9 | Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion: exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Iuda: Ecce Deus vester: | |
Isai | VulgCont | 40:10 | ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur: ecce merces eius cum eo, et opus illius coram illo. | |
Isai | VulgCont | 40:11 | Sicut pastor gregem suum pascet: in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse portabit. | |
Isai | VulgCont | 40:12 | Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera? | |
Isai | VulgCont | 40:13 | Quis adiuvit spiritum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit, et ostendit illi? | |
Isai | VulgCont | 40:14 | Cum quo iniit consilium? Et instruxit eum, et docuit eum semitam iustitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi? | |
Isai | VulgCont | 40:15 | Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt: ecce insulæ quasi pulvis exiguus. | |
Isai | VulgCont | 40:16 | Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. | |
Isai | VulgCont | 40:17 | Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei. | |
Isai | VulgCont | 40:19 | Numquid sculptile conflavit faber? Aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius? | |
Isai | VulgCont | 40:20 | Forte lignum, et imputribile elegit: artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur. | |
Isai | VulgCont | 40:21 | Numquid non scitis? Numquid non audistis? Numquid non annunciatum est vobis ab initio? Numquid non intellexistis fundamenta terræ? | |
Isai | VulgCont | 40:22 | Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores eius sunt quasi locustæ: qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum. | |
Isai | VulgCont | 40:24 | et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum: repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos. | |
Isai | VulgCont | 40:26 | Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc: qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat: præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque eius, neque unum reliquum fuit. | |
Isai | VulgCont | 40:27 | Quare dicis Iacob, et loqueris Israel: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo iudicium meum transivit? | |
Isai | VulgCont | 40:28 | Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ: non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ eius. | |
Isai | VulgCont | 40:29 | Qui dat lasso virtutem: et his, qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. | |