ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 22
Isai | VulgCont | 22:1 | Onus vallis visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? | |
Isai | VulgCont | 22:2 | Clamoris plena, urbs frequens, civitas exultans: interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. | |
Isai | VulgCont | 22:3 | Cuncti principes tui fugerunt simul, dureque ligati sunt: omnes, qui inventi sunt, vincti sunt pariter, procul fugerunt. | |
Isai | VulgCont | 22:4 | Propterea dixi: Recedite a me, amare flebo: nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei. | |
Isai | VulgCont | 22:5 | Dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum Domino Deo exercituum in valle visionis scrutans murum, et magnificus super montem. | |
Isai | VulgCont | 22:7 | Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. | |
Isai | VulgCont | 22:8 | Et revelabitur operimentum Iudæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. | |
Isai | VulgCont | 22:9 | Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt: et congregastis aquas piscinæ inferioris, | |
Isai | VulgCont | 22:11 | Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris: et non suspexistis ad eum, qui fecerat eam, et Operatorem eius de longe non vidistis. | |
Isai | VulgCont | 22:12 | Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci: | |
Isai | VulgCont | 22:13 | Et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos, et iugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus: cras enim moriemur. | |
Isai | VulgCont | 22:14 | Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. | |
Isai | VulgCont | 22:15 | Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam præpositum templi, et dices ad eum: | |
Isai | VulgCont | 22:16 | Quid tu hic, aut quasi quis hic? Quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter in petra, tabernaculum tibi. | |
Isai | VulgCont | 22:17 | Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, et quasi amictum sic sublevabit te. | |
Isai | VulgCont | 22:18 | Coronas cornonabit te tribulatione, quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus Domini tui. | |
Isai | VulgCont | 22:21 | et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater habitantibus Ierusalem, et domui Iuda. | |
Isai | VulgCont | 22:22 | Et dabo clavem domus David super humerum eius: et aperiet, et non erit qui claudat: et claudet, et non erit qui aperiat. | |
Isai | VulgCont | 22:23 | Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris eius. | |
Isai | VulgCont | 22:24 | Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omne vas parvulum a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. | |