ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 5
Isai | VulgCont | 5:1 | Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineæ suæ. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. | |
Isai | VulgCont | 5:2 | Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam, et ædificavit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea: et expectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas. | |
Isai | VulgCont | 5:4 | Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? An quod expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? | |
Isai | VulgCont | 5:5 | Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ, auferam sepem eius, et erit in direptionem: diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. | |
Isai | VulgCont | 5:6 | Et ponam eam desertam: non putabitur, et non fodietur: et ascendent vepres et spinæ: et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem. | |
Isai | VulgCont | 5:7 | Vinea enim Domini exercituum domus Israel est: et vir Iuda germen eius delectabile: et expectavi ut faceret iudicium, et ecce iniquitas: et iustitiam, et ecce clamor. | |
Isai | VulgCont | 5:8 | Væ qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci: numquid habitabitis vos soli in medio terræ? | |
Isai | VulgCont | 5:9 | In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum. Nisi domus multæ desertæ fuerint grandes, et pulchræ absque habitatore. | |
Isai | VulgCont | 5:10 | Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. | |
Isai | VulgCont | 5:11 | Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino æstuetis. | |
Isai | VulgCont | 5:12 | Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum eius consideratis. | |
Isai | VulgCont | 5:13 | Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. | |
Isai | VulgCont | 5:14 | Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino: et descendent fortes eius, et populus eius, et sublimes, gloriosique eius ad eum. | |
Isai | VulgCont | 5:16 | Et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio, et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia. | |
Isai | VulgCont | 5:17 | Et pascentur agni iuxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. | |
Isai | VulgCont | 5:18 | Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. | |
Isai | VulgCont | 5:19 | Qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus eius, ut videamus: et appropiet, et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud. | |
Isai | VulgCont | 5:20 | Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. | |
Isai | VulgCont | 5:24 | Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit; sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Abiecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. | |
Isai | VulgCont | 5:25 | Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. | |
Isai | VulgCont | 5:26 | Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terræ: et ecce festinus velociter veniet. | |
Isai | VulgCont | 5:27 | Non est deficiens, neque laborans in eo: non dormitabit, neque dormiet, neque solvetur cingulum renum eius, nec rumpetur corrigia calceamenti eius. | |
Isai | VulgCont | 5:28 | Sagittæ eius acutæ, et omnes arcus eius extenti. Ungulæ equorum eius ut silex, et rotæ eius quasi impetus tempestatis. | |
Isai | VulgCont | 5:29 | Rugitus eius ut leonis, rugiet ut catuli leonum: et frendet et tenebit prædam: et amplexabitur, et non erit qui eruat. | |