Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Isai VulgCont 1:1  Visio Isaiæ filii Amos, quam vidit super Iudam et Ierusalem in diebus Oziæ, Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda.
Isai VulgCont 1:2  Audite cæli, et auribus percipe terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me.
Isai VulgCont 1:3  Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isai VulgCont 1:4  Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis: dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum.
Isai VulgCont 1:5  Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? Omne caput languidum, et omne cor mœrens.
Isai VulgCont 1:6  A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
Isai VulgCont 1:7  Terra vestra deserta, civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Isai VulgCont 1:8  Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas, quæ vastatur.
Isai VulgCont 1:9  Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
Isai VulgCont 1:10  Audite verbum Domini principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrhæ.
Isai VulgCont 1:11  Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus: Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui.
Isai VulgCont 1:12  Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis?
Isai VulgCont 1:13  Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam, et Sabbatum, et festivitates alias non feram, iniqui sunt cœtus vestri:
Isai VulgCont 1:14  calendas vestras, et sollemnitates vestras, odivit anima mea: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens.
Isai VulgCont 1:15  Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
Isai VulgCont 1:16  Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse:
Isai VulgCont 1:17  discite benefacere: quærite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
Isai VulgCont 1:18  Et venite, et arguite me, dicit Dominus: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur: et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
Isai VulgCont 1:19  Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis.
Isai VulgCont 1:20  Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis: gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isai VulgCont 1:21  Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isai VulgCont 1:22  Argentum tuum versum est in scoriam: vinum tuum mistum est aqua.
Isai VulgCont 1:23  Principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos.
Isai VulgCont 1:24  Propter hoc ait Dominus Deus exercituum Fortis Israel: Heu, consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isai VulgCont 1:25  Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
Isai VulgCont 1:26  Et restituam iudices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post hæc vocaberis civitas iusti, urbs fidelis.
Isai VulgCont 1:27  Sion in iudicio redimetur, et reducent eam in iustita:
Isai VulgCont 1:28  et conteret scelestos, et peccatores simul: et qui dereliquerunt Dominum, consumentur.
Isai VulgCont 1:29  Confundentur enim ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeratis,
Isai VulgCont 1:30  cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
Isai VulgCont 1:31  Et erit fortitudo vestra, ut favilla stuppæ, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.