ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 32
Isai | VulgCont | 32:2 | Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate, sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. | |
Isai | VulgCont | 32:4 | Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. | |
Isai | VulgCont | 32:5 | Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, princeps: neque fraudulentus appellabitur maior: | |
Isai | VulgCont | 32:6 | stultus enim fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. | |
Isai | VulgCont | 32:7 | Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendaci, cum loqueretur pauper iudicium. | |
Isai | VulgCont | 32:8 | Princeps vero ea, quæ digna sunt principe, cogitabit, et ipse super duces stabit. | |
Isai | VulgCont | 32:9 | Mulieres opulentæ surgite, et audite vocem meam: filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum. | |
Isai | VulgCont | 32:10 | Post dies enim, et annum vos conturbabimini confidentes: consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. | |
Isai | VulgCont | 32:11 | Obstupescite opulentæ, conturbamini confidentes: exuite vos, et confundimini, accingite lumbos vestros. | |
Isai | VulgCont | 32:13 | Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis? | |
Isai | VulgCont | 32:14 | Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum. Gaudium onagrorum pascua gregum, | |
Isai | VulgCont | 32:15 | donec effundatur super nos spiritus de excelso: et erit desertum in charmel, et charmel in saltum reputabitur. | |
Isai | VulgCont | 32:17 | Et erit opus iustitiæ pax, et cultus iustitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. | |
Isai | VulgCont | 32:18 | Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. | |