ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 38
Isai | VulgCont | 38:1 | In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem: et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. | |
Isai | VulgCont | 38:3 | et dixit: Obsecro Domine, memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. | |
Isai | VulgCont | 38:5 | Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymas tuas: ecce ego adiiciam super dies tuos quindecim annos: | |
Isai | VulgCont | 38:7 | Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: | |
Isai | VulgCont | 38:8 | Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat. | |
Isai | VulgCont | 38:10 | Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Quæsivi residuum annorum meorum. | |
Isai | VulgCont | 38:11 | Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium. Non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis. | |
Isai | VulgCont | 38:12 | Generatio mea ablata est; et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum: Præcisa est velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. | |
Isai | VulgCont | 38:13 | Sperabam usque ad mane, quasi leo sic contrivit omnia ossa mea: De mane usque ad vesperam finies me: | |
Isai | VulgCont | 38:14 | sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Domine vim patior, responde pro me. | |
Isai | VulgCont | 38:15 | Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. | |
Isai | VulgCont | 38:16 | Domine si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me. | |
Isai | VulgCont | 38:17 | Ecce in pace amaritudo mea amarissima: Tu autem eruisti animam meam ut non periret, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea. | |
Isai | VulgCont | 38:18 | Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non expectabunt qui descendunt in lacum, veritatem tuam. | |
Isai | VulgCont | 38:19 | Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie: pater filiis notam faciet veritatem tuam. | |
Isai | VulgCont | 38:20 | Domine salvum me fac, et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini. | |
Isai | VulgCont | 38:21 | Et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur. | |