Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ISAIAH
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Isai VulgCont 16:1  Emitte agnum Domine dominatorem terræ, de Petra deserti ad montem filiæ Sion.
Isai VulgCont 16:2  Et erit: Sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon.
Isai VulgCont 16:3  Ini consilium, coge concilium: pone quasi noctem umbram tuam in meridie. Absconde fugientes, et vagos ne prodas.
Isai VulgCont 16:4  Habitabunt apud te profugi mei: Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris: finitus est enim pulvis, consummatus est miser: defecit qui conculcabat terram.
Isai VulgCont 16:5  Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, iudicans et quærens iudicium, et velociter reddens quod iustum est.
Isai VulgCont 16:6  Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: superbia eius et arrogantia eius, et indignatio eius plusquam fortitudo eius.
Isai VulgCont 16:7  Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his, qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
Isai VulgCont 16:8  Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini Gentium exciderunt: flagella eius usque ad Iazer pervenerunt: erraverunt in deserto, propagines eius relictæ sunt, transierunt mare.
Isai VulgCont 16:9  Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama: inebriabo de lacryma mea Hesebon, et Eleale: quoniam super vindemiam tuam, et super messem tuam vox calcantium irruit.
Isai VulgCont 16:10  Et auferetur lætitia et exultatio de Carmelo, et in vineis non exultabit neque iubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat: vocem calcantium abstuli.
Isai VulgCont 16:11  Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Isai VulgCont 16:12  Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isai VulgCont 16:13  Hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc:
Isai VulgCont 16:14  et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.