ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 44
Isai | VulgCont | 44:2 | Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero Auxiliator tuus: noli timere serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi. | |
Isai | VulgCont | 44:3 | Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. | |
Isai | VulgCont | 44:5 | Iste dicet: Domini ego sum: et ille vocabit in nomine Iacob, et hic scribet manu sua: Domino: et in nomine Israel assimilabitur. | |
Isai | VulgCont | 44:6 | Hæc dicit Dominus Rex Israel, et Redemptor eius Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est Deus. | |
Isai | VulgCont | 44:7 | Quis similis mei? Vocet, et annunciet: et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum: ventura et quæ futura sunt annuncient eis. | |
Isai | VulgCont | 44:8 | Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annunciavi: vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator, quem ego non noverim? | |
Isai | VulgCont | 44:9 | Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur. | |
Isai | VulgCont | 44:11 | Ecce omnes participes eius confundentur: fabri enim sunt ex hominibus: convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. | |
Isai | VulgCont | 44:12 | Faber ferrarius lima operatus est: in prunis, et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et lassescet. | |
Isai | VulgCont | 44:13 | Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina: fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud: et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo. | |
Isai | VulgCont | 44:14 | Succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quæ steterat inter ligna saltus: plantavit pinum, quam pluvia nutrivit. | |
Isai | VulgCont | 44:15 | Et facta est hominibus in focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et succendit, et coxit panes: de reliquo autem operatus est deum, et adoravit: fecit sculptile, et curvatus est ante illud. | |
Isai | VulgCont | 44:16 | Medium eius combussit igni, et de medio eius carnes comedit: coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit: Vah, calefactus sum, vidi focum. | |
Isai | VulgCont | 44:17 | Reliquum autem eius deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens: Libera me, quia deus meus es tu. | |
Isai | VulgCont | 44:18 | Nescierunt, neque intellexerunt: obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. | |
Isai | VulgCont | 44:19 | Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem eius combussi igni, et coxi super carbones eius panes: coxi carnes et comedi, et de reliquo eius idolum faciam? Ante truncum ligni procidam? | |
Isai | VulgCont | 44:20 | Pars eius cinis est: cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam, neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea. | |
Isai | VulgCont | 44:21 | Memento horum Iacob, et Israel, quoniam servus meus es tu. Formavi te, servus meus es tu Israel, ne obliviscaris mei. | |
Isai | VulgCont | 44:22 | Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te. | |
Isai | VulgCont | 44:23 | Laudate cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus: iubilate extrema terræ, resonate montes laudationem, saltus et omne lignum eius: quoniam redemit Dominus Iacob, et Israel gloriabitur. | |
Isai | VulgCont | 44:24 | Hæc dicit Dominus Redemptor tuus, et Formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum. | |
Isai | VulgCont | 44:25 | Irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens. Convertens sapientes retrorsum: et scientiam eorum stultam faciens. | |
Isai | VulgCont | 44:26 | Suscitans verbum servi sui, et consilium nunciorum suorum complens. Qui dico Ierusalem: Habitaberis; et civitatibus Iuda: Ædificabimini, et deserta eius suscitabo. | |