ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 62
Isai | VulgCont | 62:1 | Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor Iustus eius, et Salvator eius ut lampas accendatur. | |
Isai | VulgCont | 62:2 | Et videbunt Gentes Iustum tuum, et cuncti reges Inclytum tuum: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit. | |
Isai | VulgCont | 62:4 | Non vocaberis ultra Derelicta: et terra tua non vocabitur amplius Desolata: sed vocaberis Voluntas mea in ea, et terra tua inhabitata. Quia complacuit Domino in te: et terra tua inhabitabitur. | |
Isai | VulgCont | 62:5 | Habitabit enim iuvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui. Et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. | |
Isai | VulgCont | 62:6 | Super muros tuos Ierusalem constitui custodes, tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, | |
Isai | VulgCont | 62:7 | et ne detis silentium ei, donec stabiliat, et donec ponat Ierusalem laudem in terra. | |
Isai | VulgCont | 62:8 | Iuravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis: et si biberint filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. | |
Isai | VulgCont | 62:9 | Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum: et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis. | |
Isai | VulgCont | 62:10 | Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad Populos. | |
Isai | VulgCont | 62:11 | Ecce Dominus auditum fecit in extremis terræ, dicite filiæ Sion: Ecce Salvator tuus venit: ecce merces eius cum eo, et opus eius coram illo. | |