ISAIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
Chapter 59
Isai | VulgCont | 59:1 | Ecce non est abbreviata manus Domini ut salvare nequeat, neque aggravata est auris eius ut non exaudiat: | |
Isai | VulgCont | 59:2 | Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis ne exaudiret. | |
Isai | VulgCont | 59:3 | Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate: labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. | |
Isai | VulgCont | 59:4 | Non est qui invocet iustitiam, neque est qui iudicet vere: sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates: conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem. | |
Isai | VulgCont | 59:5 | Ova aspidum ruperunt, et telas araneæ texuerunt: qui comederit de ovis eorum, morietur: et quod confotum est, erumpet in regulum. | |
Isai | VulgCont | 59:6 | Telæ eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis: opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum. | |
Isai | VulgCont | 59:7 | Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem, cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. | |
Isai | VulgCont | 59:8 | Viam pacis nescierunt, et non est iudicium in gressibus eorum. Semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. | |
Isai | VulgCont | 59:9 | Propter hoc elongatum est iudicium a nobis, et non apprehendet nos iustitia: expectavimus lucem, et ecce tenebræ: splendorem, et in tenebris ambulavimus. | |
Isai | VulgCont | 59:10 | Palpavimus sicut cæci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus: impegimus meridie quasi in tenebris, in caliginosis quasi mortui. | |
Isai | VulgCont | 59:11 | Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbæ meditantes gememus. Expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongata est a nobis. | |
Isai | VulgCont | 59:12 | Multiplicatæ sunt enim iniquitates nostræ coram te, et peccata nostra responderunt nobis. Quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus, | |
Isai | VulgCont | 59:13 | peccare et mentiri contra Dominum: et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem: concepimus, et locuti sumus de corde verba mendacii. | |
Isai | VulgCont | 59:14 | Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit: quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi. | |
Isai | VulgCont | 59:15 | Et facta est veritas in oblivionem: et qui recessit a malo, prædæ patuit: Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis eius, quia non est iudicium. | |
Isai | VulgCont | 59:16 | Et vidit quia non est vir: et aporiatus est, quia non est qui occurrat: et salvavit sibi brachium suum, et iustitia eius ipsa confirmavit eum. | |
Isai | VulgCont | 59:17 | Indutus est iustitia ut lorica, et galea salutis in capite eius: indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli. | |
Isai | VulgCont | 59:18 | Sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis: insulis vicem reddet. | |
Isai | VulgCont | 59:19 | Et timebunt qui ab Occidente, nomen Domini: et qui ab ortu solis, gloriam eius: cum venerit quasi fluvius violentus, quem Spiritus Domini cogit: | |
Isai | VulgCont | 59:20 | et venerit Sion Redemptor, et eis, qui redeunt ab iniquitate in Iacob, dicit Dominus. | |