JEREMIAH
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
Chapter 18
Jere | Vulgate | 18:4 | et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret | |
Jere | Vulgate | 18:6 | numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel | |
Jere | Vulgate | 18:7 | repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud | |
Jere | Vulgate | 18:8 | si paenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego paenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei | |
Jere | Vulgate | 18:10 | si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam paenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei | |
Jere | Vulgate | 18:11 | nunc ergo dic viro Iudae et habitatoribus Hierusalem dicens haec dicit Dominus ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem revertatur unusquisque a via sua mala et dirigite vias vestras et studia vestra | |
Jere | Vulgate | 18:12 | qui dixerunt desperavimus post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus | |
Jere | Vulgate | 18:13 | ideo haec dicit Dominus interrogate gentes quis audivit talia horribilia quae fecit nimis virgo Israhel | |
Jere | Vulgate | 18:14 | numquid deficiet de petra agri nix Libani aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluentes | |
Jere | Vulgate | 18:15 | quia oblitus est mei populus meus frustra libantes et inpingentes in viis suis in semitis saeculi ut ambularent per eas in itinere non trito | |
Jere | Vulgate | 18:16 | ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui praeterit per eam obstupescet et movebit caput suum | |
Jere | Vulgate | 18:17 | sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum | |
Jere | Vulgate | 18:18 | et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones eius | |
Jere | Vulgate | 18:20 | numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis | |
Jere | Vulgate | 18:21 | propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii fiant uxores eorum absque liberis et viduae et viri earum interficiantur morte iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio | |
Jere | Vulgate | 18:22 | audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis | |