JOSHUA
Chapter 6
Josh | VulgHetz | 6:1 | Iericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi. | |
Josh | VulgHetz | 6:2 | Dixitque Dominus ad Iosue: Ecce dedi in manu tua Iericho, et regem eius, omnesque fortes viros. | |
Josh | VulgHetz | 6:4 | Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in iubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. | |
Josh | VulgHetz | 6:5 | Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. | |
Josh | VulgHetz | 6:6 | Vocavit ergo Iosue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam fœderis: et septem alii sacerdotes tollant septem iubilæorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. | |
Josh | VulgHetz | 6:7 | Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, præcedentes arcam Domini. | |
Josh | VulgHetz | 6:8 | Cumque Iosue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam fœderis Domini, | |
Josh | VulgHetz | 6:9 | omnisque præcederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. | |
Josh | VulgHetz | 6:10 | Præceperat autem Iosue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur: donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate, et vociferamini. | |
Josh | VulgHetz | 6:11 | Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi. | |
Josh | VulgHetz | 6:13 | et septem ex eis septem buccinas, quarum in iubileo usus est: præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes: et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat. | |
Josh | VulgHetz | 6:14 | Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. | |
Josh | VulgHetz | 6:15 | Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. | |
Josh | VulgHetz | 6:16 | Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Iosue ad omnem Israel: Vociferamini: tradidit enim vobis Dominus civitatem: | |
Josh | VulgHetz | 6:17 | sitque civitas hæc anathema: et omnia quæ in ea sunt, Domino. sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuncios quos direximus. | |
Josh | VulgHetz | 6:18 | Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur. | |
Josh | VulgHetz | 6:19 | Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris eius. | |
Josh | VulgHetz | 6:20 | Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat: ceperuntque civitatem, | |
Josh | VulgHetz | 6:21 | et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. | |
Josh | VulgHetz | 6:22 | Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Iosue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quæ illius sunt, sicut illi iuramento firmastis. | |
Josh | VulgHetz | 6:23 | Ingressique iuvenes, eduxerunt Rahab, et parentes eius, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt. | |
Josh | VulgHetz | 6:24 | Urbem autem, et omnia, quæ erant in ea, succenderunt; absque auro et argento, et vasis æneis, ac ferro, quæ in ærarium Domini consecrarunt. | |
Josh | VulgHetz | 6:25 | Rahab vero meretricem, et domum patris eius, et omnia quæ habebat, fecit Iosue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in præsentem diem: eo quod absconderit nuncios, quos miserat ut explorarent Iericho. In tempore illo, imprecatus est Iosue, dicens: | |
Josh | VulgHetz | 6:26 | Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Iericho. In primogenito suo fundamenta illius iaciat, et in novissimo liberorum ponat portas eius. | |