JUDITH
Chapter 6
Judi | VulgSist | 6:1 | Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: | |
Judi | VulgSist | 6:2 | Quoniam prophetasti nobis dicens, quod gens Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor: | |
Judi | VulgSist | 6:3 | cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecum perditione disperiet: | |
Judi | VulgSist | 6:4 | et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque gladius militiae meae transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. | |
Judi | VulgSist | 6:5 | Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet, abscedat a te, si verba mea haec putas impleri non posse. | |
Judi | VulgSist | 6:6 | Ut autem noveris quia simul cum illis haec experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii poenas exceperint, ipse simul ultioni subiaceas. | |
Judi | VulgSist | 6:7 | Tunc Holofernes praecepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israel. | |
Judi | VulgSist | 6:8 | Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. | |
Judi | VulgSist | 6:9 | Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. | |
Judi | VulgSist | 6:10 | Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: Quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent. | |
Judi | VulgSist | 6:11 | In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. | |
Judi | VulgSist | 6:12 | In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quae locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, | |
Judi | VulgSist | 6:13 | et quemadmodum ipse Holofernes iratus iusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis iubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus caeli defensor eorum est. | |
Judi | VulgSist | 6:14 | Cumque Achior universa haec exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, | |
Judi | VulgSist | 6:15 | dicentes: Domine Deus caeli et terrae, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis praesumentes de te: et praesumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. | |
Judi | VulgSist | 6:16 | Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, | |
Judi | VulgSist | 6:17 | dicentes: Deus patrum nostrorum, cuius tu virtutem praedicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. | |
Judi | VulgSist | 6:18 | Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. | |
Judi | VulgSist | 6:19 | Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei coenam magnam. | |