Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next
Chapter 1
Levi VulgCont 1:1  Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:
Levi VulgCont 1:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
Levi VulgCont 1:3  si holocaustum fuerit eius oblatio, ac de armento; masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:
Levi VulgCont 1:4  ponetque manum super caput hostiæ, et acceptabilis erit, atque in expiationem eius proficiens.
Levi VulgCont 1:5  Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi.
Levi VulgCont 1:6  Detractaque pelle hostiæ, artus in frusta concident,
Levi VulgCont 1:7  et subiicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:
Levi VulgCont 1:8  et membra quæ sunt cæsa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quæ adhærent iecori,
Levi VulgCont 1:9  intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Levi VulgCont 1:10  Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:
Levi VulgCont 1:11  immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad Aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:
Levi VulgCont 1:12  dividentque membra, caput, et omnia quæ adhærent iecori: et ponent super ligna, quibus subiiciendus est ignis:
Levi VulgCont 1:13  intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
Levi VulgCont 1:14  Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbæ,
Levi VulgCont 1:15  offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:
Levi VulgCont 1:16  vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
Levi VulgCont 1:17  confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.