Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Levi VulgCont 9:1  Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius, ac maiores natu Israel, dixitque ad Aaron:
Levi VulgCont 9:2  Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
Levi VulgCont 9:3  Et ad filios Israel loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum anniculos, et sine macula in holocaustum,
Levi VulgCont 9:4  bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes. Hodie enim Dominus apparebit vobis.
Levi VulgCont 9:5  Tulerunt ergo cuncta quæ iusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
Levi VulgCont 9:6  ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria eius.
Levi VulgCont 9:7  Et dixit ad Aaron: Accede ad altare, et immola pro peccato tuo: offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo. Cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.
Levi VulgCont 9:8  Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo:
Levi VulgCont 9:9  cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim eius.
Levi VulgCont 9:10  Adipemque et renunculos, ac reticulum iecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi:
Levi VulgCont 9:11  carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni.
Levi VulgCont 9:12  Immolavit et holocausti victimam: obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit per altaris circuitum.
Levi VulgCont 9:13  Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt. Quæ omnia super altare cremavit igni,
Levi VulgCont 9:15  Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari,
Levi VulgCont 9:17  addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque ceremoniis holocausti matutini.
Levi VulgCont 9:18  Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi: obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
Levi VulgCont 9:19  Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum iecoris
Levi VulgCont 9:20  posuerunt super pectora. Cumque cremati essent adipes super altare,
Levi VulgCont 9:21  pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.
Levi VulgCont 9:22  Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
Levi VulgCont 9:23  Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini:
Levi VulgCont 9:24  et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.