Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 16
Levi VulgCont 16:1  Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt:
Levi VulgCont 16:2  et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur Sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum)
Levi VulgCont 16:3  nisi hæc ante fecerit: Vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
Levi VulgCont 16:4  Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
Levi VulgCont 16:5  Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israel duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
Levi VulgCont 16:6  Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
Levi VulgCont 16:7  duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii:
Levi VulgCont 16:8  mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario:
Levi VulgCont 16:9  cuius exierit sors Domino, offeret illum pro peccato:
Levi VulgCont 16:10  cuius autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
Levi VulgCont 16:11  His rite celebratis, offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua, immolabit eum:
Levi VulgCont 16:12  assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in Sancta:
Levi VulgCont 16:13  ut positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum, quod est supra testimonium, et non moriatur.
Levi VulgCont 16:14  Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
Levi VulgCont 16:15  Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
Levi VulgCont 16:16  et expiet Sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum.
Levi VulgCont 16:17  Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex Sanctuarium ingreditur, ut roget pro se et pro domo sua, et pro universo cœtu Israel donec egrediatur.
Levi VulgCont 16:18  Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum:
Levi VulgCont 16:19  aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israel.
Levi VulgCont 16:20  Postquam emundaverit Sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem:
Levi VulgCont 16:21  et posita utraque manu super caput eius, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israel, et universa delicta atque peccata eorum: quæ imprecans capiti eius, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
Levi VulgCont 16:22  Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
Levi VulgCont 16:23  revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat cum intraret Sanctuarium, relictisque ibi,
Levi VulgCont 16:24  lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Levi VulgCont 16:25  et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
Levi VulgCont 16:26  Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgCont 16:27  Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in Sanctuarium ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum ac fimum:
Levi VulgCont 16:28  et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua, et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Levi VulgCont 16:29  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: Mense septimo, decima die mensis affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
Levi VulgCont 16:30  In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini.
Levi VulgCont 16:31  Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
Levi VulgCont 16:32  Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius manus initiatæ sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo: indueturque stola linea et vestibus sanctis,
Levi VulgCont 16:33  et expiabit Sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
Levi VulgCont 16:34  Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israel, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut præceperat Dominus Moysi.