Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 14
Levi VulgCont 14:2  Hic est ritus leprosi, quando mundandus est: Adducetur ad sacerdotem:
Levi VulgCont 14:3  qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
Levi VulgCont 14:4  præcipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
Levi VulgCont 14:5  Et unum ex passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes:
Levi VulgCont 14:6  alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
Levi VulgCont 14:7  quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut iure purgetur: et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
Levi VulgCont 14:8  Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
Levi VulgCont 14:9  et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
Levi VulgCont 14:10  die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similæ in sacrificium, quæ conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
Levi VulgCont 14:11  Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et hæc omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
Levi VulgCont 14:12  tollet agnum, et offeret eum pro delicto, oleique sextarium. Et oblatis ante Dominum omnibus,
Levi VulgCont 14:13  immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
Levi VulgCont 14:14  Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculæ dextræ eius qui mundatur, et super pollices manus dextræ et pedis:
Levi VulgCont 14:15  et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
Levi VulgCont 14:16  tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
Levi VulgCont 14:17  Quod autem reliquum est olei in læva manu, fundet super extremum auriculæ dextræ eius qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
Levi VulgCont 14:19  Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum,
Levi VulgCont 14:20  et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
Levi VulgCont 14:21  Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire quæ dicta sunt, pro delicto assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium, et olei sextarium,
Levi VulgCont 14:22  duosque turtures sive duos pullos columbæ, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum:
Levi VulgCont 14:23  offeretque ea die octavo purificationis suæ sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
Levi VulgCont 14:24  Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul:
Levi VulgCont 14:25  immolatoque agno, de sanguine eius ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri:
Levi VulgCont 14:27  in quo tingens digitum dextræ manus asperget septies coram Domino:
Levi VulgCont 14:28  tangetque extremum dextræ auriculæ illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto:
Levi VulgCont 14:29  reliquam autem partem olei, quæ est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum:
Levi VulgCont 14:31  unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
Levi VulgCont 14:32  Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
Levi VulgCont 14:33  Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Levi VulgCont 14:34  Cum ingressi fueritis Terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus,
Levi VulgCont 14:35  ibit cuius est domus, nuncians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
Levi VulgCont 14:36  At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
Levi VulgCont 14:37  et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
Levi VulgCont 14:38  egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
Levi VulgCont 14:39  Reversusque die septimo, considerabit eam. Si invenerit crevisse lepram,
Levi VulgCont 14:40  iubebit erui lapides in quibus lepra est, et proiici eos extra civitatem in locum immundum:
Levi VulgCont 14:41  domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasuræ extra urbem in locum immundum,
Levi VulgCont 14:42  lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Levi VulgCont 14:43  Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
Levi VulgCont 14:44  ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus:
Levi VulgCont 14:45  quam statim destruent, et lapides eius ac ligna, atque universum pulverem proiicient extra oppidum in locum immundum.
Levi VulgCont 14:46  Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
Levi VulgCont 14:47  et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
Levi VulgCont 14:48  Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate:
Levi VulgCont 14:49  et in purificationem eius sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:
Levi VulgCont 14:50  et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
Levi VulgCont 14:51  tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
Levi VulgCont 14:52  purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
Levi VulgCont 14:53  Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et iure mundabitur.
Levi VulgCont 14:56  cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculæ, et in varias species, coloribus immutatis,
Levi VulgCont 14:57  ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.