LEVITICUS
Chapter 7
Levi | VulgCont | 7:2 | idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis eius per gyrum altaris fundetur. | |
Levi | VulgCont | 7:4 | duos renunculos, et pinguedinem quæ iuxta ilia est, reticulumque iecoris cum renunculis. | |
Levi | VulgCont | 7:6 | Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. | |
Levi | VulgCont | 7:7 | Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. | |
Levi | VulgCont | 7:9 | Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, eius erit sacerdotis a quo offertur: | |
Levi | VulgCont | 7:10 | sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur. | |
Levi | VulgCont | 7:12 | Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: | |
Levi | VulgCont | 7:14 | ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem. | |
Levi | VulgCont | 7:16 | Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est: | |
Levi | VulgCont | 7:18 | Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. | |
Levi | VulgCont | 7:19 | Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. | |
Levi | VulgCont | 7:20 | Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. | |
Levi | VulgCont | 7:21 | Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel iumenti, sive omnis rei, quæ polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus, interibit de populis suis. | |
Levi | VulgCont | 7:24 | Adipem cadaveris morticini, et eius animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. | |
Levi | VulgCont | 7:25 | Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. | |
Levi | VulgCont | 7:26 | Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. | |
Levi | VulgCont | 7:29 | Loquere filiis Israel, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta eius. | |
Levi | VulgCont | 7:30 | Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti, | |
Levi | VulgCont | 7:31 | qui adolebit adipem super altare: pectusculum autem erit Aaron, et filiorum eius. | |
Levi | VulgCont | 7:33 | Qui obtulerit sanguinem et adipem, filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua. | |
Levi | VulgCont | 7:34 | Pectusculum enim elevationis, et armum separationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis eius lege perpetua, ab omni populo Israel. | |
Levi | VulgCont | 7:35 | Hæc est unctio Aaron et filiorum eius in ceremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur, | |
Levi | VulgCont | 7:36 | et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israel religione perpetua in generationibus suis. | |
Levi | VulgCont | 7:37 | Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis: | |