Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next
Chapter 25
Levi VulgCont 25:1  Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
Levi VulgCont 25:2  Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
Levi VulgCont 25:3  Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus eius:
Levi VulgCont 25:4  septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis.
Levi VulgCont 25:5  Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est:
Levi VulgCont 25:6  sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te:
Levi VulgCont 25:7  iumentis tuis et pecoribus omnia quæ nascuntur, præbebunt cibum.
Levi VulgCont 25:8  Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem:
Levi VulgCont 25:9  et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
Levi VulgCont 25:10  Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim Iubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam:
Levi VulgCont 25:11  quia Iubilæus est et quinquagesimus annus. Non seretis, neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
Levi VulgCont 25:12  ob sanctificationem Iubilæi, sed statim oblata comedetis.
Levi VulgCont 25:13  Anno Iubilæi redient omnes ad possessiones suas.
Levi VulgCont 25:14  Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed iuxta numerum annorum Iubilei emes ab eo,
Levi VulgCont 25:16  Quanto plures anni remanserint post Iubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit. Tempus enim frugum vendet tibi.
Levi VulgCont 25:17  Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia Ego Dominus Deus vester.
Levi VulgCont 25:18  Facite præcepta mea, et iudicia custodite, et implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
Levi VulgCont 25:19  et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
Levi VulgCont 25:20  Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?
Levi VulgCont 25:21  Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum:
Levi VulgCont 25:22  seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
Levi VulgCont 25:23  Terra quoque non vendetur in perpetuum: quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis.
Levi VulgCont 25:24  Unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
Levi VulgCont 25:25  Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus eius, potest redimere quod ille vendiderat.
Levi VulgCont 25:26  Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire:
Levi VulgCont 25:27  computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
Levi VulgCont 25:28  Quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum Iubileum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum, et ad possessorem pristinum.
Levi VulgCont 25:29  Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
Levi VulgCont 25:30  Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri eius in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in Iubileo.
Levi VulgCont 25:31  Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum iure vendetur. Si ante redempta non fuerit, in iubileo revertetur ad dominum.
Levi VulgCont 25:32  Ædes Levitarum, quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi:
Levi VulgCont 25:33  si redemptæ non fuerint, in iubileo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israel.
Levi VulgCont 25:34  Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
Levi VulgCont 25:35  Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum,
Levi VulgCont 25:36  ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
Levi VulgCont 25:37  Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
Levi VulgCont 25:38  Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de Terra Ægypti, ut darem vobis Terram Chanaan, et essem vester Deus.
Levi VulgCont 25:39  Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
Levi VulgCont 25:40  sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum Iubileum operabitur apud te,
Levi VulgCont 25:41  et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem ad possessionem patrum suorum.
Levi VulgCont 25:42  Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de Terra Ægypti, non veneant conditione servorum:
Levi VulgCont 25:43  ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
Levi VulgCont 25:44  Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt,
Levi VulgCont 25:45  et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra: hos habebitis famulos:
Levi VulgCont 25:46  et hereditario iure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. Fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam.
Levi VulgCont 25:47  Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe eius:
Levi VulgCont 25:48  post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
Levi VulgCont 25:49  et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
Levi VulgCont 25:50  supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum Iubileum: et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta annorum numerum et rationem mercenarii supputata.
Levi VulgCont 25:51  Si plures fuerint anni qui remanent usque ad Iubileum, secundum hos reddet et pretium.
Levi VulgCont 25:52  Si pauci, ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Levi VulgCont 25:53  quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.
Levi VulgCont 25:54  Quod si per hæc redimi non potuerit, anno Iubileo egredietur cum liberis suis.
Levi VulgCont 25:55  Mei enim sunt servi, filii Israel, quos eduxi de Terra Ægypti.