Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LEVITICUS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
Levi VulgCont 4:2  Loquere filiis Israel: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Levi VulgCont 4:3  si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino:
Levi VulgCont 4:4  et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput eius, et immolabit eum Domino.
Levi VulgCont 4:5  Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii,
Levi VulgCont 4:6  cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum Sanctuarii.
Levi VulgCont 4:7  Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii. Omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
Levi VulgCont 4:8  Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt:
Levi VulgCont 4:9  duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renunculis,
Levi VulgCont 4:10  sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum: et adolebit ea super altare holocausti.
Levi VulgCont 4:11  Pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
Levi VulgCont 4:12  et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent: incendetque ea super lignorum struem, quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur.
Levi VulgCont 4:13  Quod si omnis turba Israel ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
Levi VulgCont 4:14  et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
Levi VulgCont 4:15  Et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
Levi VulgCont 4:16  inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum testimonii,
Levi VulgCont 4:18  Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Levi VulgCont 4:19  Omnemque eius adipem tollet, et adolebit super altare:
Levi VulgCont 4:20  sic faciens et de hoc vitulo quo modo fecit et prius: et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
Levi VulgCont 4:21  Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Levi VulgCont 4:22  Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur:
Levi VulgCont 4:23  et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
Levi VulgCont 4:24  Ponetque manum suam super caput eius: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
Levi VulgCont 4:25  tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim eius.
Levi VulgCont 4:26  Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimittetur ei.
Levi VulgCont 4:27  Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat,
Levi VulgCont 4:28  et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
Levi VulgCont 4:29  Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
Levi VulgCont 4:30  Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
Levi VulgCont 4:31  Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
Levi VulgCont 4:32  Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam;
Levi VulgCont 4:33  ponet manum super caput eius, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.
Levi VulgCont 4:34  Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim eius.
Levi VulgCont 4:35  Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis: cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.