Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next
Chapter 3
Matt VulgCont 3:1  In diebus autem illis venit Ioannes Baptista prædicans in deserto Iudææ,
Matt VulgCont 3:2  et dicens: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.
Matt VulgCont 3:3  Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas eius.
Matt VulgCont 3:4  Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos: esca autem eius erat locustæ, et mel silvestre.
Matt VulgCont 3:5  Tunc exibat ad eum Ierosolyma, et omnis Iudæa, et omnis regio circa Iordanem;
Matt VulgCont 3:6  et baptizabantur ab eo in Iordane, confitentes peccata sua.
Matt VulgCont 3:7  Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Matt VulgCont 3:9  Et ne velitis dicere intra vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
Matt VulgCont 3:10  Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
Matt VulgCont 3:11  Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam: qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
Matt VulgCont 3:12  Cuius ventilabrum in manu sua: et permundabit aream suam: et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
Matt VulgCont 3:13  Tunc venit Iesus a Galilæa in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Matt VulgCont 3:14  Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me?
Matt VulgCont 3:15  Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum.
Matt VulgCont 3:16  Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
Matt VulgCont 3:17  Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.