MATTHEW
Chapter 24
Matt | VulgCont | 24:1 | Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei ædificationes templi. | |
Matt | VulgCont | 24:2 | Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? Amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. | |
Matt | VulgCont | 24:3 | Sedente autem eo super Montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi? | |
Matt | VulgCont | 24:5 | Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. | |
Matt | VulgCont | 24:6 | Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini. Oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis. | |
Matt | VulgCont | 24:7 | Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca. | |
Matt | VulgCont | 24:9 | Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. | |
Matt | VulgCont | 24:14 | Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. | |
Matt | VulgCont | 24:15 | Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat: | |
Matt | VulgCont | 24:21 | Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. | |
Matt | VulgCont | 24:22 | Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi. | |
Matt | VulgCont | 24:24 | Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. | |
Matt | VulgCont | 24:26 | Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto est, nolite exire: Ecce in penetralibus, nolite credere. | |
Matt | VulgCont | 24:27 | Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem: ita erit et adventus Filii hominis. | |
Matt | VulgCont | 24:29 | Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur: | |
Matt | VulgCont | 24:30 | et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa, et maiestate. | |
Matt | VulgCont | 24:31 | Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. | |
Matt | VulgCont | 24:32 | Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: | |
Matt | VulgCont | 24:38 | Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, | |
Matt | VulgCont | 24:39 | et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. | |
Matt | VulgCont | 24:43 | Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. | |
Matt | VulgCont | 24:45 | Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? | |
Matt | VulgCont | 24:48 | Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire: | |