MATTHEW
Chapter 18
Matt | VulgCont | 18:1 | In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas, maior est in regno cælorum? | |
Matt | VulgCont | 18:3 | et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 18:4 | Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. | |
Matt | VulgCont | 18:6 | Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. | |
Matt | VulgCont | 18:7 | Væ mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. | |
Matt | VulgCont | 18:8 | Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te: abscide eum, et proiice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. | |
Matt | VulgCont | 18:9 | Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in Gehennam ignis. | |
Matt | VulgCont | 18:10 | Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 18:12 | Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam, quæ erravit? | |
Matt | VulgCont | 18:13 | Et si contigerit ut inveniat eam: Amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. | |
Matt | VulgCont | 18:14 | Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. | |
Matt | VulgCont | 18:15 | Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. | |
Matt | VulgCont | 18:16 | Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. | |
Matt | VulgCont | 18:17 | Quod si non audierit eos: dic Ecclesiæ. Si autem Ecclesiam non audierit: sit tibi sicut ethnicus, et publicanus. | |
Matt | VulgCont | 18:18 | Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. | |
Matt | VulgCont | 18:19 | Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 18:21 | Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? | |
Matt | VulgCont | 18:23 | Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. | |
Matt | VulgCont | 18:24 | Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. | |
Matt | VulgCont | 18:25 | Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus eius venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. | |
Matt | VulgCont | 18:26 | Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. | |
Matt | VulgCont | 18:28 | Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. | |
Matt | VulgCont | 18:29 | Et procidens conservus eius, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. | |
Matt | VulgCont | 18:31 | Videntes autem conservi eius quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. | |
Matt | VulgCont | 18:32 | Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: | |
Matt | VulgCont | 18:34 | Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. | |