Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 17
Matt VulgCont 17:1  Et post dies sex assumit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
Matt VulgCont 17:2  et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies eius sicut sol: vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix.
Matt VulgCont 17:3  Et ecce apparuerunt illis Moyses, et Elias cum eo loquentes.
Matt VulgCont 17:4  Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
Matt VulgCont 17:5  Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite.
Matt VulgCont 17:6  Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
Matt VulgCont 17:7  Et accessit Iesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
Matt VulgCont 17:8  Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum.
Matt VulgCont 17:9  Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
Matt VulgCont 17:10  Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt quod Eliam oporteat primum venire?
Matt VulgCont 17:11  At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
Matt VulgCont 17:12  Dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
Matt VulgCont 17:13  Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Matt VulgCont 17:14  Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
Matt VulgCont 17:15  Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
Matt VulgCont 17:16  Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
Matt VulgCont 17:17  Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
Matt VulgCont 17:18  Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus eiicere illum?
Matt VulgCont 17:19  Dixit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem, sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Matt VulgCont 17:20  Hoc autem genus non eiicitur nisi per orationem, et ieiunium.
Matt VulgCont 17:21  Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
Matt VulgCont 17:22  et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
Matt VulgCont 17:23  Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma?
Matt VulgCont 17:24  Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Iesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? Reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
Matt VulgCont 17:25  Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii.
Matt VulgCont 17:26  Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me, et te.