MATTHEW
Chapter 10
Matt | VulgCont | 10:1 | Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem. | |
Matt | VulgCont | 10:2 | Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus: Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, | |
Matt | VulgCont | 10:3 | Iacobus Zebedæi, et Ioannes frater eius, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi, et Thaddæus, | |
Matt | VulgCont | 10:5 | Hos duodecim misit Iesus: præcipiens eis, dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis: | |
Matt | VulgCont | 10:8 | Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eiicite: gratis accepistis, gratis date. | |
Matt | VulgCont | 10:10 | non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. | |
Matt | VulgCont | 10:11 | In quamcumque autem civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. | |
Matt | VulgCont | 10:13 | Et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. | |
Matt | VulgCont | 10:14 | Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros: exeunte foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris. | |
Matt | VulgCont | 10:15 | Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum, et Gomorrhæorum in die iudicii, quam illi civitati. | |
Matt | VulgCont | 10:16 | Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. | |
Matt | VulgCont | 10:17 | Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos: | |
Matt | VulgCont | 10:18 | et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. | |
Matt | VulgCont | 10:19 | Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini. | |
Matt | VulgCont | 10:20 | Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. | |
Matt | VulgCont | 10:21 | Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient: | |
Matt | VulgCont | 10:22 | et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. | |
Matt | VulgCont | 10:23 | Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel, donec veniat Filius hominis. | |
Matt | VulgCont | 10:25 | Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius: et servo, sicut dominus eius. Si Patrem familias Beelzebub vocaverunt: quanto magis domesticos eius? | |
Matt | VulgCont | 10:26 | Ne ergo timueritis eos: Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. | |
Matt | VulgCont | 10:27 | Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. | |
Matt | VulgCont | 10:28 | Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam, et corpus perdere in Gehennam. | |
Matt | VulgCont | 10:29 | Nonne duo passeres asse væneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? | |
Matt | VulgCont | 10:32 | Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est: | |
Matt | VulgCont | 10:33 | qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. | |
Matt | VulgCont | 10:34 | Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. | |
Matt | VulgCont | 10:35 | Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: | |
Matt | VulgCont | 10:37 | Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus. | |
Matt | VulgCont | 10:39 | Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam. | |
Matt | VulgCont | 10:41 | Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. | |