MATTHEW
Chapter 22
Matt | VulgCont | 22:4 | Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. | |
Matt | VulgCont | 22:5 | Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam: | |
Matt | VulgCont | 22:7 | Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. | |
Matt | VulgCont | 22:8 | Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. | |
Matt | VulgCont | 22:10 | Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. | |
Matt | VulgCont | 22:11 | Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali. | |
Matt | VulgCont | 22:12 | Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. | |
Matt | VulgCont | 22:13 | Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus, et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium. | |
Matt | VulgCont | 22:16 | Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: | |
Matt | VulgCont | 22:21 | Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. | |
Matt | VulgCont | 22:23 | In illo die accesserunt ad eum Sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, | |
Matt | VulgCont | 22:24 | dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. | |
Matt | VulgCont | 22:25 | Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. | |
Matt | VulgCont | 22:29 | Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. | |
Matt | VulgCont | 22:30 | In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut Angeli Dei in cælo. | |
Matt | VulgCont | 22:31 | De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis: | |
Matt | VulgCont | 22:32 | Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium. | |
Matt | VulgCont | 22:34 | Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset Sadducæis, convenerunt in unum: | |
Matt | VulgCont | 22:37 | Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. | |
Matt | VulgCont | 22:44 | Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? | |