MATTHEW
Chapter 7
Matt | VulgCont | 7:2 | In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. | |
Matt | VulgCont | 7:4 | Aut quomodo dicis fratris tuo: Sine eiiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? | |
Matt | VulgCont | 7:5 | Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui. | |
Matt | VulgCont | 7:6 | Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. | |
Matt | VulgCont | 7:9 | Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? | |
Matt | VulgCont | 7:11 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se? | |
Matt | VulgCont | 7:12 | Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et Prophetæ. | |
Matt | VulgCont | 7:13 | Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. | |
Matt | VulgCont | 7:14 | Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! | |
Matt | VulgCont | 7:15 | Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: | |
Matt | VulgCont | 7:16 | a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus? | |
Matt | VulgCont | 7:18 | Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere: | |
Matt | VulgCont | 7:21 | Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. | |
Matt | VulgCont | 7:22 | Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? | |
Matt | VulgCont | 7:23 | Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. | |
Matt | VulgCont | 7:24 | Omnis ergo, qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, | |
Matt | VulgCont | 7:25 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. | |
Matt | VulgCont | 7:26 | Et omnis, qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: | |
Matt | VulgCont | 7:27 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. | |
Matt | VulgCont | 7:28 | Et factum est: cum consummasset Iesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina eius. | |