MATTHEW
Chapter 12
Matt | VulgCont | 12:1 | In illo tempore abiit Iesus per sata Sabbato: discipuli autem eius esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. | |
Matt | VulgCont | 12:2 | Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere Sabbatis. | |
Matt | VulgCont | 12:3 | At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant: | |
Matt | VulgCont | 12:4 | quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? | |
Matt | VulgCont | 12:5 | Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? | |
Matt | VulgCont | 12:7 | Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes: | |
Matt | VulgCont | 12:10 | Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet Sabbatis curare? ut accusarent eum. | |
Matt | VulgCont | 12:11 | Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc Sabbatis in foveam, nonne tenebit, et levabit eam? | |
Matt | VulgCont | 12:13 | Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. | |
Matt | VulgCont | 12:14 | Exeuntes autem Pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. | |
Matt | VulgCont | 12:15 | Iesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: | |
Matt | VulgCont | 12:18 | Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nunciabit. | |
Matt | VulgCont | 12:20 | arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec eiiciat ad victoriam iudicium: | |
Matt | VulgCont | 12:22 | Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. | |
Matt | VulgCont | 12:24 | Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non eiicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. | |
Matt | VulgCont | 12:25 | Iesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stabit. | |
Matt | VulgCont | 12:26 | Et si Satanas Satanam eiicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? | |
Matt | VulgCont | 12:27 | Et si ego in Beelzebub eiicio dæmones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. | |
Matt | VulgCont | 12:29 | Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. | |
Matt | VulgCont | 12:31 | Ideo dico vobis: Omne peccatum, et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. | |
Matt | VulgCont | 12:32 | Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro. | |
Matt | VulgCont | 12:33 | Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum: aut facite arborem malam, et fructum eius malum: Si quidem ex fructu arbor agnoscitur. | |
Matt | VulgCont | 12:34 | Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. | |
Matt | VulgCont | 12:35 | Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala. | |
Matt | VulgCont | 12:36 | Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. | |
Matt | VulgCont | 12:38 | Tunc responderunt ei quidam de Scribis et Pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. | |
Matt | VulgCont | 12:39 | Qui respondens ait illis: Generatio mala, et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Ionæ prophetæ. | |
Matt | VulgCont | 12:40 | Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus; sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus, et tribus noctibus. | |
Matt | VulgCont | 12:41 | Viri Ninivitæ surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Ionæ. Et ecce plus quam Ionas hic. | |
Matt | VulgCont | 12:42 | Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. | |
Matt | VulgCont | 12:43 | Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. | |
Matt | VulgCont | 12:44 | Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. | |
Matt | VulgCont | 12:45 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. | |
Matt | VulgCont | 12:46 | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater eius, et fratres stabant foras, quærentes loqui ei. | |
Matt | VulgCont | 12:48 | At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei? | |