MATTHEW
Chapter 2
Matt | VulgCont | 2:1 | Cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem Iuda in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Ierosolymam, | |
Matt | VulgCont | 2:2 | dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudæorum? vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. | |
Matt | VulgCont | 2:4 | Et congregans omnes principes sacerdotum, et Scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. | |
Matt | VulgCont | 2:6 | Et tu Bethlehem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. | |
Matt | VulgCont | 2:7 | Tunc Herodes clam vocatis Magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis: | |
Matt | VulgCont | 2:8 | et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renunciate mihi, ut et ego veniens adorem eum. | |
Matt | VulgCont | 2:9 | Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. | |
Matt | VulgCont | 2:11 | Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum: et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. | |
Matt | VulgCont | 2:12 | Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. | |
Matt | VulgCont | 2:13 | Qui cum recessissent, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. | |
Matt | VulgCont | 2:15 | et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Ægypto vocavi filium meum. | |
Matt | VulgCont | 2:16 | Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a Magis. | |
Matt | VulgCont | 2:18 | Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. | |
Matt | VulgCont | 2:20 | dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri. | |
Matt | VulgCont | 2:22 | Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. | |