Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
Matt VulgCont 27:1  Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum, et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Matt VulgCont 27:2  Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
Matt VulgCont 27:3  Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset; pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Matt VulgCont 27:4  dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
Matt VulgCont 27:5  Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.
Matt VulgCont 27:6  Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.
Matt VulgCont 27:7  Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Matt VulgCont 27:8  Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
Matt VulgCont 27:9  Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel:
Matt VulgCont 27:10  et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
Matt VulgCont 27:11  Iesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Iudæorum? Dicit illi Iesus: Tu dicis.
Matt VulgCont 27:12  Et cum accusaretur a principibus sacerdotum, et senioribus, nihil respondit.
Matt VulgCont 27:13  Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia?
Matt VulgCont 27:14  Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
Matt VulgCont 27:15  Per diem autem sollemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent.
Matt VulgCont 27:16  Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.
Matt VulgCont 27:17  Congregatis ergo illis dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Iesum, qui dicitur Christus?
Matt VulgCont 27:19  Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi, et iusto illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
Matt VulgCont 27:20  Principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Matt VulgCont 27:21  Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.
Matt VulgCont 27:22  Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur.
Matt VulgCont 27:23  Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur.
Matt VulgCont 27:24  Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine iusti huius: vos videritis.
Matt VulgCont 27:25  Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos, et super filios nostros.
Matt VulgCont 27:26  Tunc dimisit illis Barabbam: Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
Matt VulgCont 27:27  Tunc milites præsidis suscipientes Iesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
Matt VulgCont 27:28  et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
Matt VulgCont 27:29  et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave Rex Iudæorum.
Matt VulgCont 27:30  Et expuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius.
Matt VulgCont 27:31  Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum ut crucifigerent.
Matt VulgCont 27:32  Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius.
Matt VulgCont 27:33  Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.
Matt VulgCont 27:34  Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
Matt VulgCont 27:35  Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
Matt VulgCont 27:37  Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: HIC EST IESUS REX IUDÆORUM.
Matt VulgCont 27:38  Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Matt VulgCont 27:39  Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
Matt VulgCont 27:40  et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.
Matt VulgCont 27:41  Similiter et principes sacerdotum illudentes cum Scribis, et senioribus dicebant:
Matt VulgCont 27:42  Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si Rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:
Matt VulgCont 27:43  confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum.
Matt VulgCont 27:44  Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
Matt VulgCont 27:45  A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Matt VulgCont 27:46  Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus ut quid dereliquisti me?
Matt VulgCont 27:47  Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.
Matt VulgCont 27:48  Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
Matt VulgCont 27:49  Ceteri vero dicebant: Sine videamus an veniat Elias liberans eum.
Matt VulgCont 27:50  Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Matt VulgCont 27:51  Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Et terra mota est, et petræ scissæ sunt,
Matt VulgCont 27:52  et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
Matt VulgCont 27:53  Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
Matt VulgCont 27:54  Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terræmotu et his, quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
Matt VulgCont 27:55  Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Iesum a Galilæa, ministrantes ei:
Matt VulgCont 27:56  inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Matt VulgCont 27:57  Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Matt VulgCont 27:58  Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus.
Matt VulgCont 27:59  Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda.
Matt VulgCont 27:60  Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
Matt VulgCont 27:61  Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
Matt VulgCont 27:62  Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisæi ad Pilatum,
Matt VulgCont 27:63  dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.
Matt VulgCont 27:64  Iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error peior priore.
Matt VulgCont 27:65  Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
Matt VulgCont 27:66  Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.