NUMBERS
Chapter 17
Numb | VulgSist | 17:2 | Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae. | |
Numb | VulgSist | 17:3 | nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas eorum familias continebit: | |
Numb | VulgSist | 17:5 | quem ex his elegero, germinabit virga eius: et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. | |
Numb | VulgSist | 17:6 | Locutusque est Moyses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. | |
Numb | VulgSist | 17:8 | sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. | |
Numb | VulgSist | 17:9 | Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque et receperunt singuli virgas suas. | |
Numb | VulgSist | 17:10 | Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. | |