PHILIPPIANS
Chapter 3
Phil | VulgClem | 3:1 | De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. | |
Phil | VulgClem | 3:3 | Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, | |
Phil | VulgClem | 3:4 | quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, | |
Phil | VulgClem | 3:5 | circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, | |
Phil | VulgClem | 3:6 | secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. | |
Phil | VulgClem | 3:8 | Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, | |
Phil | VulgClem | 3:9 | et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide, | |
Phil | VulgClem | 3:10 | ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus : | |
Phil | VulgClem | 3:12 | non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. | |
Phil | VulgClem | 3:13 | Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, | |
Phil | VulgClem | 3:15 | Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. | |
Phil | VulgClem | 3:17 | Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. | |
Phil | VulgClem | 3:18 | Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : | |
Phil | VulgClem | 3:19 | quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. | |
Phil | VulgClem | 3:20 | Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, | |