PHILIPPIANS
Chapter 4
Phil | VulgClem | 4:1 | Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi. | |
Phil | VulgClem | 4:3 | Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. | |
Phil | VulgClem | 4:6 | Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. | |
Phil | VulgClem | 4:7 | Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. | |
Phil | VulgClem | 4:8 | De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. | |
Phil | VulgClem | 4:9 | Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum. | |
Phil | VulgClem | 4:10 | Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis. | |
Phil | VulgClem | 4:11 | Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. | |
Phil | VulgClem | 4:12 | Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. | |
Phil | VulgClem | 4:15 | Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : | |
Phil | VulgClem | 4:18 | Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. | |
Phil | VulgClem | 4:19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. | |
Phil | VulgClem | 4:22 | Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. | |